monumenta.ch > Plinius > sectio 118

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 34, 118
{XXIX} probatur mellei coloris, gracili venarum discursu, friabilis nec lapidosa. putant et recentem utiliorem esse, quoniam inveterata sori fiat. usus eius ad excrescentia in ulceribus, sanguinem sistere, gingivas, uvam, tonsillas farina compescere, volvae vitiis in vellere inponi. cum suco vero porri verendorum additur emplastirs.